banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Admeto e Alcesti
Pagina 435 Numero 136

 Iuppiter, iratus quia Apollo Cyclopes arcu suo et sagittis venenatis necaverat, deum coegit Admeto, Thessaliae regi, per unum annum servire et oves pascere. Admetus Apollinem liberali hospitio accepit et in rebus adversis summa observantia eum tractavit. Quare, cum in gravem morbum incidit, ingens munus ab Apolline accepit. Dixit enim regi deus: "Praesens periculum vitabis, si ("se") alius pro te sponte mortem accipiet". Consilio dei Admetus obtemperavit et patrem senem ac matrem rogavit, sed ii preces filii reiecerunt, quia vitae cupidi erant et mortem vitare optabant. Sola Alcestis uxor, admodum iuvenis mori ("a morire") pro marito parata erat. Iam dies fatalis venerat et misera mulier teneros filiolos inter fletus et gemitus salutabat, cum repente Hercules advenit, Alcestim morti eripuit et Admeto sospitem reddidit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39518
[darkshines] - [2016-06-20 18:13:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!