Qualità di Attico


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Qualità di Attico

Atticus in re publica ita se gessit ut semper optimarum partium esset et existimaretur neque tamen se civilibus fluctibus committeret. Honores non petiit cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem quod putabat neque peti more maiorum neque capi posse (inf. pres. da possum) conservatis legibus neque geri sine periculo corruptis civitatis moribus. Ad hastam publicam numquam accessit. Nullum hominem neque suo nomine neque subscribens accusavit; in ius de sua re numquam iit: iudicium nullum habuit. Multorum consulum praetorumque praefecturas delatas ("cariche amministrative") sic accepit ut honore contentus fuerit et rei familiaris fructum despexerit. Is ne cum Quinto Cicerone quidem ("neppure con Quinto Cicerone") in Asiam adsensit ire cum apud eum legati locum obtinere concessum esset. Non enim convenire putabat, cum praeturam non accepisset, se asseclam esse praetoris. Hoc modo non solum dignitati serviebat sed etiam tranquillitati cum suspiciones quoque vitaret criminum. Itaque eius observantia omnibus erat carior cum eam officio non timori neque spei tribui viderent.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39483

[mastra] - [2016-04-23 19:00:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile