Definitiva disfatta dei Cartaginesi nella prima guerra punica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Definitiva disfatta dei Cartaginesi nella prima guerra punica

Marco Fabio Buteone consule, fata rem publicam foverunt: nam classis hostium, onusta praedae, cum iam in Africo mari apud Aegimurum navigaret, adversis elata ventis, reliquiis naufragii sui Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit. Gravior fuit Poenis calamitas quam omnes clades quas antea in bello acceperant. Praeterea cum Punicae praedae omnibus promunturiis insulisque ferrentur, populus Romanus iis spoliis triumphavit. Lutatio Catulo consule tandem bello finis impositus est apud insulas quibus nomen est Aegataem nec ingentior in mari pugna memorata est: cum esset hostium classis gravis commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis et in navibus quasi tota Carthago esset, Romana classis, cum proptior, levior, expeditior esset, ad similitudinem pugnae equestris proelium agebat et in hos vel illos ictus mobilium rostrorum movebat. Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Hoc proelio victo, a patribus supervacuum iudicatum est in arcem murosque Carthaginis saevire, cum iam in mari esset hostile imperium deletum.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39482

[silvana] - [2016-02-03 17:41:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile