Verre estorce la statua di Mercurio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Verre estorce la statua di Mercurio

Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum Verres imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Cum illum spoliatum stipatumque lictoribus viderent, omnes putabant miserum atque innocentem virgis caesum iri; fefellit hic homines opinio. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex his iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum , hominem cum domi nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari iubet. Cum vir esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore, neque haec iniuria crudelitasque ullam finem haberent, populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti simulacrum illud Mercuri offerretur. Clamabant ipsi hominem perire innocentem non oportere. Tum frequens senatus ad istum venit, promittit signum. Ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39481

[darkshines] - [2016-02-05 10:19:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile