Le ultime ore di Annibale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le ultime ore di Annibale

Dum haec in Asia geruntur, evenit ut legati Prusiae Romae apud Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta, ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimabant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, a rege petituri ne inimicissimum suum haberet sibique dederet. Iis Prusia non negavit; illud recusavit, ne Hannibalem a se comprehendi postularent (illud recusavit, ne... postularent "si rifiutò di fare una cosa, che non chiedessero"), quod adversus ius hospitii erat. Dicebat autem eos facile inventuros esse Hannibalis refugium. Hannibal enim uno loco se tenebat in castello quod ei a rege Prusia datum erat. Id in omnibus partibus aedificii exitus habebat. Huc legati Romanorum venerunt ac multitudine domum eius circumdederunt; puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Hic imperavit ei ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur ("se era ugualmente bloccato da ogni parte"). Postquam puer renuntiavit omnes exitus occupatus esse, Hannibal sensit id non casu accidere, sed se peti neque se vitam diutius retenturum esse. Sic, ne alieno arbitrio vitam dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum habere consuerat (da consuesco), sumpsit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39476

[silvana] - [2016-02-04 18:05:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile