Intensità dei legami sociali


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Intensità dei legami sociali

Gradus autem multi sunt societatis hominum. Propior enim societas est eiusdem ("della stessa", gen. f. sing.) gentis, nationis, linguae, qua praecipue homines coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudine praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae. Artior vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim immensa societate fumani generis in exiguum angustumque concluditur. Primum societas in coniugio est, secundo in liberis, deinde una domus, communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur ("seguono") conubia et affinitates, ex quibus complures propinqui gignunt. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit homines et caritate. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam societas virorum bonorum et honestorum; nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39454

[silvana] - [2015-11-22 17:12:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile