Morte di Dàtame


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Dàtame

 Datames, vir consilii plenus, Persarum regis adversarius, olim captus est Mithridatis dolo. Is, qui pollicitus erat regi se eum interfecturum, amicitiam cum Datame fecit, ne qua suspicio insidiarum illi esset. Tandem legatum ei misit, ut in locum quendam secum in colloquium de bello contra regem veniret. Huc ("in questo luogo") Mithridates ante aliquot dies venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter notat. Ipso autem colloquii die, cum aliquamdiu locuti essent et diverse discessissent et iam procul Datames abesset, Mithridates, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si ("come se") lassitudine quadam cuperet acquiscere. Deinde Datamen revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. Interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit. Datami venienti ait se vidisse locum quendam castris idoneum. Quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum ferro transfixit et, priusquam quisquam posset succurrere, interfecit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39441

[biancafarfalla] - [2016-06-23 15:58:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile