Esempi di vecchiaia operosa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esempi di vecchiaia operosa

 Non omnium misera est senectus. Ego Q. Fabium Maximum Cunctatorem, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Eum colere coepi ("ho iniziato") non senem, sed tamen iam aetate provectum: ille enim primum consul fuerat anno post quam ego natus sum et cum eo quartum (avv.) consule ego adulescentulus miles ad Capuam profectus sum. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et post pugnam Cannensem Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliverat. At non omnes in bellis ac in triumphis totam vitam degerunt; multi quiete et pure placidam senectutem vixerunt. Plato, maximus inter omnes philosophus, uno et octogesimo anno scribens mortuus est; Isocrates, eximius Atheniensis orator, quarto et nonagesimo anno libros scripsit vixitque quinquennium postea. Cuius magister, Leontinus Gorgias, centum et septem complevit annos neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Manent ingenia senibus, si permanet industria.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39432

[silvana] - [2015-10-12 17:56:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile