Peripezie di Dedalo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Peripezie di Dedalo

Daedalus, Eupalami filius, Perdicem, sororis suae filium, propter artificii invidiam, quod is primum serram invenerat, summo tecto deicit. Ob id scelus in exsilium ab Athenis Cretam ad regem Minoem abiit. Pasiphae, Solis filia, uxor Minois, sacra deae Veneris per aliquot annos non fecerat. Ob id Venus taurinum infandum amorem illi obiecit. Propter hoc petiit ab Daedalo exsule auxilium. Is ei vaccam ligneam fecit et verae vaccae corium induxit, itaque illa cum tauro concubuit; ex hoc compressu Minotaurum peperit capite bubulo parte inferiore humana. Tunc Daedalus Minotauro labyrinthum inextricabili exitu fecit, in quo ("nel quale") est conclusus. Minos, re cognita, Daedalum in custodiam coniecit, at Pasiphae eum vinculis liberavit; itaque Daedalus pennas sibi et Icaro filio suo fecit et accommodavit et inde avolarunt (=avolaverunt). Icarus altius ("troppo in alto") volans a sole cera calefacta ("sciolta", part. pf.) decidit in mare, quod ("che", nom. n. del pron. rel.) ex eo Icarium pelagus est appellatum. Daedalus pervolavit ad regem Cocalum in insulam Siciliam. Alii dicunt: Theseus cum Minotaurum occidit, Daedalum Athenas in patriam suam reduxit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39430

[darkshines] - [2016-01-08 17:01:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile