Dolore per la morte di un amico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dolore per la morte di un amico

 Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit, excussit, eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum accepi. Ille ita me diligebat, ita verebatur, ut me formatore morum, me quasi magistro uteretur. Rarum hoc in adulescentibus nostris est. Plerique enim statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem ("nessuno", acc.) verentur, neminem imitantur, atque ipsi sibi exemplo sunt. Sed non Avitus, qui alios prudentiores arbitrabatur atque ab iis semper nova discere volebat. Semper ille aut de studiis aliquid ("qualcosa", acc. n.) aut de officiis vitae quaerebat, semperque melior factus ("reso") recedebat. Afficior dolore adulescentia ipsius, afficior necessitudinum casu. Erat illi grandis natu parens, erat uxor quam nuper virginem acceperat, erat filia quam paulo ante sustulerat ("aveva riconosciuto"). Tot spes, tot gaudia dies unus in diversa convertit. Modo designatus aedilis, recens maritus, recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit. In tantis tormentis eram cum scriberem haec ut haec scriberem sola; neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui possum. Vale.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39417

[silvana] - [2015-10-12 14:49:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile