Il senato al vertice del cursus honorum romano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il senato al vertice del cursus honorum romano

Romulus, postquam urbem condidit, ex senioribus ("i più anziani") civibus centum legit, quos ("che", acc. m. plur.) senatores appellavit propter senectutem. Senatorum consilio auxilioque regnavit atque omnia egit. Senatorum numerus prope idem ("quasi identico") fuit sub aliis regibus Romanis, sed post reges exactos, cum res publica instituta est, senatorum numerus auctus est, quod viri qui ("i quali", nom. m. plur.) insignes magistratus - quaesturam, aedilitatem, plebis tribunatum, praeturam censuram et consulatum - gesserant, iure senatores fiebant ("diventavano"). Senatores etiam patres appellabantur, quia et in secundis et in adversis rebus rei publicae tutores ac defensores putabantur. Antiquis temporibus senatus tantum ex patriciis constabat, sed, postquam magistratus etiam plebi patuerunt, plebei quoque senatores facti sunt ("divennero"). Senatus de rei publicae rationibus, de bello, de pace, de foederibus et de multis aliis rebus deliberabat; de legibus agebat, consilia magistratibus dabat, provinciarum praefectos eligebat et in rei publicae discrimine dictatorem nominabat. Cum Roma in mangno periculo fuit, servata est non solum civium constantia, sociorum fide et exercituum virtute sed etiam auctoritate atque prudentia senatus.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39403

[darkshines] - [2016-01-08 13:58:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile