Una lettera di elogi per il figlio di Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una lettera di elogi per il figlio di Cicerone

Athenas veni a.d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum, deditum optimis studiis summaque modestiae fama: qua ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente; non enim nescis, quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente tuo atque adeo nostro - nihil enim mihi a te potest esse seiunctum - aut amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus, sed etiam rogatus est a me, ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam faceret; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum esse illum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39326

[mastra] - [2016-01-05 10:06:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile