Cronaca di una strage annunciata

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cronaca di una strage annunciata

M. Licinio L. Calpurnio consulibus, ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium simul et finis exstitit. Nam, coepto apud Fidenam amphitheatro, quo spectaculum gladiatorum celebraret, Atilius quidam libertini generis neque fundamenta per solidum subdidit, neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione, sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset. Spectaculorum avidi, omnis aetatis homines, viri ac mulieres una, ob loci propinquitatem effusius adfluxerunt. Unde gravior pestis fuit: hominibus conferta mole, dein convulsa, extra et intus corruit praecepsque traxit atque operuit homines spectaculo intentos aut qui circum adstabant. Et illi quidem, quos principium stragis in mortem adflixerat, cruciatum effugerunt: miserrimi fuerunt autem qui, abrupta parte corporis, nondum vitam deseruerant; qui per diem visu, per noctem ululatibus et gemitu coniuges aut liberos noscebant. Iam ceteri, fama excitati, pavidi quaerebant inter ruinas hic fratrem, ille propinquum, alius parentes. Ut obruta compages dimota fuit, ab omnibus ad exanimos concurritur.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39306

[emi53rm] - [2020-06-02 08:10:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile