banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il supplizio di Tantalo
Pagina 253 Numero PROVA4

 Tantalus, Phrygiae tyrannus, ob magnas divitias clarus erat et diis deabusque gratus. Ideo Iuppiter Tantalum in Olympum vocat atque ad Superorum epulas admittit. Olim autem superbia movetur: nectar et ambrosiam ex Olympi mensis surripit ac in terra deum cibum distribuit. Tum Iuppiter iratus imperat: «Ob tantum sacrilegium Phrygiae regnum delebitur, Tantalus ex Olympo pelletur atque in Inferis saeva poena punietur. Reus in Stygiis nigris aquis vivet et continenter sitiet atque fame premetur: nam si labra ad aquam admovebit, aqua statim refluet; si impia brachia sublevabit, malignus ventus ramos iucundis pomis oneratos ad caelum extollet. Deinde saxum immensum, perpetuae minae, super Tantalum in aeternum impendebit. Flagitia impia supplicio ultimo digna sunt».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39292
[mastra] - [2020-09-30 17:38:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!