Silla non si fida più di Voluce

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Silla non si fida più di Voluce

At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. Suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis adversum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere. Dein Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maximum obtestatus ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. Ille lacrimans orare ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset. Qua re optimum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. Ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecit. Quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39286

[emi53rm] - [2020-03-20 06:51:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile