La vittoria non abbaglia i veri vincitori


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vittoria non abbaglia i veri vincitori
Pagina 98 Numero 3

Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! Tribunus enim plebis, cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in vincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo volente intercedere, secessit a collegis decretumque composuit. Nec quisquam dubitavit quin in eo scribendo ira tinctis adversus Asiaticum verbis usurus esset. At is primum iuravit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitavit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae videri eodem ipsum hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae videri eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. Libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognovit moderationemque eius debita laude prosecutus est. Claudius Nero quoque inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Livi Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat, tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreverat, uti maluit, quia res in provincia Salinatoris gesta erat. Atque ita sine curru triumphavit, eo quidem clarius, quod illius victoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 15 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39273

[silvana] - [2015-12-19 16:38:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile