Preoccupazioni per un amico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Preoccupazioni per un amico

Terret me haec tua tam pertinax valetudo, et quamquam te temperantissimum noverim, vereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat. Proinde moneo patienter resistas: hoc laudabile hoc salutare. Admittit humana natura quod suadeo. Ipse certe sic agere sanus cum meis soleo: «Spero quidem, si forte in adversam valetudinem incidero, nihil me desideraturum quod me vel pudendum vel paenitendum sit; si tamen superaverit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi permittentibus medicis, sciatisque si dederitis ita vindicaturum, ut solent alii quae negantur». Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi. Postea cum vicesimo valetudinis die balineo praepararer, mussantesque medicos repente vidissem, causam requisivi. Responderunt posse me tutto lavari, non tamen omnino sine aliqua suspicione. «Quid», inquam «necesse est?» atque ita spe balinei, cui iam videbat inferri, placide leniterque dimissa, ab abstinentiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum vultumque composui. Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39272

[degiovfe] - [2019-10-02 11:56:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile