Cicerone raccomanda Lisone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone raccomanda Lisone

Cum Lysone Patrensi etsi mihi quidem hospitium vetus; hanc ego necessitudinem sancte colendam puto; sed familiaritas tanta cum officiis eius multis tum etiam consuetudine quotidiana sic est aucta ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. Is cum Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te meius litteris commendationeque diligentissime facturum ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, quotidie aliquid timebamus; effectum tamen est ut omnia, quae vellemus, a Caesare impetrarentur, quod intelliges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit. Nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione, quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te contendimus, ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias: cuius explorata vero eius incolumitate, omnia a te studia summo cura peto. Quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo idem sis iudicii et voluntatis habiturus. Etiam illud vereor ne me ille negligenter scripsisse putet, non te oblitum mei; quanti enim me faceres, cum ex sermonibus quotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39266

[mastra] - [2016-09-29 21:54:03]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile