Lealtà e coerensa di un centurione cesariano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lealtà e coerensa di un centurione cesariano

Hac habita oratione, Scipio cum existimavisset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum in, potestatem eis dicendi fecit. Ex eis centurio decimae quartae legionis «Pro tuo» - inquit - «summo beneficio Scipio, tibi gratias ago - non enim imperatorem te appello - quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius triginta sex annos depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius decem sumam. Tunc ex virtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas». Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
da Bellum Africum


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39260

[silvana] - [2015-12-20 18:35:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile