L'inarrestabile avanzata di Alessandro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'inarrestabile avanzata di Alessandro

Alexander, ad vastandam eam regionem, Perdicca cum expedita manu misso, partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpellerent; ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. Oppidani missi, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum; alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune conulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis, ad proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos, cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium convocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere; ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. Hinc in regnum Sophites perventum est.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39257

[silvana] - [2015-12-19 14:23:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile