Lotte interne tra politici: Pompeo e Lucullo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lotte interne tra politici: Pompeo e Lucullo

Cum esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, et Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. Accepta sunt ea magnisque certatum est inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii. Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in gerendis verecundissimus) et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit.
da Velleio Patercolo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39256

[silvana] - [2015-12-18 11:49:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile