banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I tre stili
Pagina 585 Numero 493

 Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil illorum trium spernens – ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat – oret atque agat ut, quemadmodum supra diximus, intellegenter, libenter, oboedienterque audiatur. Quod cum apte et convenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam illa tria videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit: "Is erit igitur eloquens, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna granditer dicere". […]
In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominumsalutem nec temporariam sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus […].
Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper debet eas granditer dicere, sed summisse cum aliquid docetur, temperate cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est et ad eos loquimur, qui hoc agere debent nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer et ad flectendos animos congruenter.
Agostino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39216
[degiovfe] - [2018-07-03 13:34:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!