Quid salvum si Roma perit?


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Quid salvum si Roma perit?
Pagina 575 Numero 483

 Quis hoc crederet? Quae digno sermone historiae comprehenderent? Romam in gremio suo, non pro gloria, sed pro salute pugnare? Immo, ne pugnare quidem, sed auro et cuncta superlectili vitam redimere? Quod non vitio principum, qui vel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armavit inimicos. Aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta vastantibus, fusoque apud Alliam exercitu, Romam Brennus intrasset. Nec pristinam abolere poterat ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant Occidentis Orientisque victores, suo imperium subiugasset. Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum vastasset Italiam, vidit urbem, nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reverentia, ut deletis omnibus e propinquo recederet loco nec auderet victor aspicere quam regum didicerat civitatem. […] Nunc ut omnia prospere eveniant, praeter nostra quae amisimus, non habemus quod victis hostibus auferamus. Potentiam Romanae urbis, ardens poeta describens ait: "Quid satis est, si Romam parum est?". Quod nos alio mutemus elogio: "Quid salvum est, si Roma perit?".
da Gerolamo


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39206

[mastra] - [2016-10-11 17:11:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile