Ultime parole di Giuliano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ultime parole di Giuliano

 Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens circumstantes adlocutus est demissos et tristes: "Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita inpendio tempestivum, quam reposcenti naturae ut debitor bonae fidei redditurus exulto, non (ut quidam opinantur) adflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum; illud quoque advertens quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt. Munus autem id mihi delatum optime scio,
ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.
"Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit vel cum in umbra et angulis amendarer, vel post principatum susceptum: quem tamquam a cognatione caelitum defluentem inmaculatum, ut existimo, conservavi, et civilia moderatius regens et examinatis rationibus bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates. […]
"Nec fateri pudebit, interiturum me ferro dudum didici fide fatidica praecinente. Ideoque sempiternum veneror numen quod non clandestinis insidiis nec longa morborum asperitate vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum hunc merui clarum e mundo digressum. Aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat, cum sit oportunum […]".
da Ammiano Marcellino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39194

[emi53rm] - [2019-01-10 13:00:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile