banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tertullo riesce a sedare una sommossa della plebe
Pagina 559 Numero 468

 Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis, famem ultimum malorum omnium exspectantis, subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium introire portum Augusti perterrebant. Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quoniam verebatur inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit parvulos filios et lacrimans: "En", inquit, "cives vestri – procul omen dii caelestes avertant – eadem perlaturi vobiscum ni fortuna adfulserit laetior. Si, his abolitis, nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestra". Qua miseratione vulgus ad clementia suapte natura proclive lenitum conticuit aequanimiter venturam operiens sortem.
Ammiano Marcellino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39191
[silvana] - [2016-02-12 17:24:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!