L’elogio della negligenza


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’elogio della negligenza
Pagina 536 Numero 435

 Quod autem quis intutam et expositam periculis neglegentiam putet, mihi omne contra videtur: multo multoque diligentiam magis periculis obnoxiam esse. Namque neglegentiae haud quisquam magnopere insidias locat, existimans etiam sine insidiis semper et ubique et ubi libeat neglegentem hominem in proclivi fore fallere; adversus diligentis vero et circumspectos et exsultantis opibus fraudes et captiones et insidiae parantur. Ita ferme neglegentia contemptu tutatur, diligentia astu oppugnatur. Et erratis neglegentia venia paratior datur et bene factis gratiis gratia habetur. Nam praeter opinionem gratum est ceterarum rerum indiligentem bene facere in tempore haud neglexisse. Iam illud a poetis saeculum aureum memoratum, si cum animo reputes, intellegas neglegentiae saeculum fuisse, cum ager neglectus fructus uberes ferret omniaque utensilia neglegentibus nullo negotio suppeditaret. Hisce argumentis neglegentia bono genere nata, deis accepta, sapientibus probata, virtutum particeps, indulgentiae magistra, tuta ab insidiis grataque bene factis, excusata in erratis et ad postremum aurea declaratur.
da Frontone


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39158

[silvana] - [2015-10-17 16:28:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile