La lettura ci aiuta a scegliere le parole da usare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La lettura ci aiuta a scegliere le parole da usare

 Haec (verba) ut sciamus, atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus ut ubicumque erunt posita conveniant, nisi multa lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. […] Sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis quo potius utaris intersit, ut "ensis" et "gladius". Alia, etiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tropicós tamen ad eundem intellectum feruntur, ut "ferrum" et "mucro"; nam per abusionem "sicarios" etiam omnis vocamus qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu verborum plurium ostendimus, quale est "et pressi copia lactis". Plurima vero mutatione figurarum: "scio" "non ignoro" et "non me fugit" et "non me praeterit" et "quis nescit?" et "nemini dubium est". Sed etiam ex proximo mutuari licet. Nam et "intellego" et "sentio" et "video" saepe idem valent quod "scio". Quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent sed etiam quo modo oportet utamur.
da Quintiliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile