banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione Nasica e Tiberio Gracco
Pagina 454 Numero 291

 Tum P. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a senatu iudicatus erat nepos, eius qui censor porticus in Capitolio fecerat filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri P. Africani patrui, is privatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti. Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum existimans – ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus factus est –, circumdata laevo brachio togae lacinia, ex superiore parte Capitolii summis gradibus insistens, hortatus est, qui salvam vellent rem publicam, se sequerentur. Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus, vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39017
[emi53rm] - [2018-04-21 12:25:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!