La reazione di Scipione

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La reazione di Scipione

 Abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: "Aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse […] Atqui nulla earum virtus est propter quas tibi adpetendus visus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. Non est, non – mihi crede – tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus […] Qui eas temperantiā suā frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. Quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. Itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. Vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas".
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39011

[emi53rm] - [2019-01-30 16:25:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile