Preoccupazione per la situazione della Gallia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Preoccupazione per la situazione della Gallia

 Non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu. Sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te sine aliquo argumento ac sententia pervenire. Et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde, quoniam nos amore tibi proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.
Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus. Nam Haedui, fratres nostri, pugnam nuper malam pugnarunt, et Helvetii sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. Senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctori tate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et Lentulus, Clodiani filius. Atque hoc loco illud non queo praeterire, quod, cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. Hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38952

[mastra] - [2015-10-09 12:37:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile