Zenone di Elea e Falaride, tiranno di Agrigento


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Zenone di Elea e Falaride, tiranno di Agrigento

 Incipiam autem a Zenone Eleate. Qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad vigorem iuvenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili servitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut speraverit et tyranno et Phalari vaesanae mentis feritatem a se deripi posse. Postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem valere animadvertit, nobilissimos eius civitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammavit. Cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, convocato in forum populo, torquere eum vario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. At ille neque eorum quemquam nominavit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignaviam ac timiditatem effecit ut subito mentis impulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. Senis ergo unius eculeo impositi non supplex vox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutavit.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38807

[silvana] - [2015-11-02 16:43:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile