banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Imprese di Alessandro Magno in India
Pagina 43 Numero 19

 Inde Praestos, et ipsam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem; sed antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant, per quarum ruinas Macedones evasere in arcem, qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur. Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis, Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit. Barbaris simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto. LXXX milia Indorum in ea regione caesa (esse) Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38750
[emi53rm] - [2017-08-11 13:59:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!