Elaborazione di un testo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Elaborazione di un testo

Oportet igitur modo breviter, modo latius fabulas disserere. Quomodo autem hoc fiat? Si nunc narratione simplici proferantur, nunc etiam sermones inductis personis fingantur. Exempli causa: «Simiae convenerunt et consilium habebant de urbe condenda, et, quia placuit eis paratae erant incipere aedificationem; sed vetus inter eas prohibuit ab incepto, eas docens quod facile capiantur si intra muro concludantur». Sic breviter dices. Sin velis producere, sic: «Simiae convenerunt. Consiliabantur de urbe condenda. Quarum una in medium veniens contionata est, quia oportet ipsas quoque civitatem habere: "Videtis enim, aiebat, quod, civitates habendo, homines habent etiam domos singuli et contionem universi et in theatrum ascendentes delectant animos spectationibus et auditionibus variis"» Et sic proferes orationem morando, dicens quod et plebiscitum scriptum est, et finges etiam orationem veteris simiae.
da Prisciano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38729

[silvana] - [2015-08-27 18:25:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile