banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Saggio governo di Timoleonte in Sicilia
Pagina 329 Numero 14

Expulso Dionysio Carthaginiensibusque profligatis, Timoleon, quia propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertae erant, primum e Sicilia, dein Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae. Civibus veteribus sua (i loro beni) restituit, novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium moenia disiecta fanaque detecta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum otium toti insulae conciliavit, ut hic conditor urbium earum iudicaretur, non illi, qui initio deduxerunt. Arcem, quam munierat Dionysius ut urbem in dicionem suam redigeret, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis propugnacula delevit deditque operam, ne vestigia servitutis manerent. Quamvis tantae essent ei opes, ut etiam invitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Siculorum, ut regnum obtinere posset, maluit (preferì) se diligi quam metui. Itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac privatus Syracusis, quod reliquum vitae fuit (il resto della vita), vixit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38714
[silvana] - [2016-01-27 13:04:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!