L'origine di alcuni cognomina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'origine di alcuni cognomina

Scipiones ita dicti sunt, quod Cornelius, qui patrem caecum pro baculo regebat, Scipio cognominatus, nomen ex cognomine posteris dedit. Sic Messalae dicti a cognomento Valerii Maximi, qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est. Altera cognomina ex propriis nominibus sunt tracta, ut ab Aemilio Aemilianus, e Servilio Servilianus. Asinae cognomentum ita Corneliis datum est. Olim princeps Corneliae gentis filiam dedit marito. Quoniam vir sponsores ab eo poscebat, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus. Scrofae cognomentum ita: Tremellius cum familia atque liberis in villa erat. Servi eius subripiunt et necant scrofam vicini, quae in agro Tremelli errabat. Vicinus advocat suos custodes, omnia circumvenit ne qua ecferri possit et a Tremellio petit ut restituat sibi pecudem. Tremellius ex vilico rem comperit, scrofae cadaver sub centonibus collocat, super quos uxor cubabat; quaestionem vicino permittit. Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit: «Nulla est in villa mea scrofa, nisi ista», inquit, «quae in centonibus iacet» uxorem indicans, quae in lectulo iacebat. Ea faceta iuratio Tremellio Scrofae cognomentum dedit.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38662

[darkshines] - [2016-01-28 11:39:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile