banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aspetto fisico di Augusto
Pagina 451 Numero 38

 Augustus forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustissima, quamquam omnis lenocinii ignarus; erga comam incuriosior fuit, saepe tam neglegens ut compluribus simul tonsoribus operam daret ac eo ipso tempore aut legeret aut etiam scriberet. Vultu erat vel tacitus vel in concitato sermone tranquillior et serenior quam adstantes. Oculos habuit claros ac nitidos, in quibus etiam inerat quiddam ("un che", nom. n.) divini vigoris: omnes, qui acrius eum inspiciebant, vultum summittebant quasi ante fulgorem solis. Erant ei mediocres aures, nasus et a summo eminentior et ab imo deductior, statura mediocris et brevior quinque ("cinque", indecl.) pedibus, sed aequitate membrorum adeo occultata, ut intellegi non posset nisi ex comparatione alicuius ("di qualcuno") procerioris adstantis. Femore et crure sinistro infirmior erat, ut saepe etiam inclaudicaret. Dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore vix admoveret.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38582
[silvana] - [2016-01-30 07:50:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!