banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli unicorni e le alci della selva Ercinia
Pagina 440 Numero 12

Est in silva animal cervo simile figura: cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque ("e più") directum cervorum cornibus. Ab eius summo late diffunduntur palmae ramique. Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt, mutilae sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. Neque quietis causa procumbunt neque, si adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. Adhibent arbores pro cubilibus; ad eas se adplicant ("si appoggiano") atque ita reclinatae quietem capiunt. Qua causa facilius a venatoribus capiuntur: qui cum ex vestigiis animadverterunt locum, quo se reciper consuescunt, omnes arbores eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt, sed tali modo ut solidae appareant. Huc cum alces se ex consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere suo adfligunt atque una ("insieme agli alberi") ipsae concidunt et a venatoribus comprehenduntur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38579
[silvana] - [2015-08-23 15:48:05]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38579
[mattia18] - [2018-11-30 09:17:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!