Morte di Alcibiade

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Alcibiade

Pharnabazus satrapes, cum admonitus esset a Lysandro Lacedaemone ut Alcibiadem vivum aut mortuum illi traderet, misit Susamithrem et Bagaeum qui Alcibiadem interficerent, cum ille esset in Phrygia. Missi clam dant negotium ut eum interficiant vicinitati, in qua tum Alcibiades erat. Illi, cum ferro petere non auderent, noctu ligna conferunt (da confero) circa casam eam, in qua quiescebat, eamque succendunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. Ille autem, ut sonitu flammae est excitatus, quod erat cum eo hospes ex Arcadia, qui numquam reliquerat, hunc secum venire iubet et vestimenta quae in praesentia fuerunt arripit. His in ignem coniectis flammae vim superat. Quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabasum miserunt. At mulier, quae cum eo vivere consueverat, muliebri sua veste contectum mortuum ("da morto") cremavit aedificii incendio, quod ut illum vivum interimeret erat comparatum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38577

[silvana] - [2015-09-26 16:56:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile