Riti dei Galli

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Riti dei Galli

 Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus; ob eam causam qui sunt adfecti mortiferis morbis et in proeliis periculisque sunt, aut pro victimis immolantur aut se immolaturos vovent, administrique ad ea sacrificia druides constituuntur: nam existimant deorum immortalium numen placari, si pro vita hominis humana victima mactatur. Saepe immani magnitudine simulacra ("fantocci") exstruunt et eorum membra, contexta viminibus, vivis hominibus complent. Simulacris succensis, circumventi flamma atrociter exanimantur homines. Supplicia furum et latronum pergrata dis immortalibus esse putant: cum vero eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. Galli se omnes ab Dite patre filios esse praedicant idque ab druidibus proditum esse dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt. Funera sunt magnifica et sumptuosa: omnia quae vivis cordi fuisse existimant, in ignem inferunt (da infero), etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam ("fino a poco tempo fa") servi et clientes ab iis dilecti funebris confectis cremabantur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38563

[darkshines] - [2016-01-18 18:53:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile