La drammatica storia di Icario ed Erigone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La drammatica storia di Icario ed Erigone

Cum Libero patri placuit ut hominibus suorum fructuum suavitatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale devenit. Iis utrem plenum vini muneri dedit, imperavitque ut in reliquas terras propagarent. Icarius, plaustro onerato cum Erigone filia et cane Maera, in terram Atticam ad pastores devenit et genus suavitatis ostendit. Pastores multi, quod immoderate biberant, ob ebrietatem quasi exanimes conciderunt; reliqui, existimantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse, fustibus eum interfecerunt. Icarium autem occisum canis ululans Maera Erigonae monstravit ubi insepultus iacebat et illa super corpus parentis in arbore suspendio se necavit. Ob hoc factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. De ea re ab Apolline responsum petierunt et iis responsum est, quod Icarii et Erigones mortem neglexerant. Eo responso de pastoribus supplicium sumpserunt Athenienses et diem festum instituerunt, ut de frugibus Icario et Erigonae primum delibarent.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38558

[silvana] - [2015-09-26 16:27:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile