Menenio Agrippa ovvero l'elogio della concordia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Menenio Agrippa ovvero l'elogio della concordia

Igitur ad plebem missus est Menenius Agrippa, orator facundus et, quia inde oriundus erat, plebi carus. Is, postquam intromissus erat in plebis castra, prisco illo et horrido modo fabulam narravit. Quondam, cum omnia hominis membra in unum non consentiebant, sed singulis membris suum consilium, suus sermo erat, reliquae partes corporis in iram motae sunt quod omnia sua cura, suo labore et ministerio ventri praebebantur, dum ille in medio quietus voluptatibus datis gaudebat. Igitur corporis membra conspiraverunt: manus iam cibum ad os non portabant, os cibum datum non accipiebat, dentes eum non conficiebant. Hac ira, dum ventrem fame domare cupiunt, ipsa una membra totumque corpus ad extremam aegritudinem perveniunt. Inde ventris quoque sanguinem in omnes partes reddentis haud segne ministerium apparuit. Corporis seditio similis irae plebis in patres erat: hac fabella Menenius Agrippa iram plebis vicit mentesque omnium flexit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38537

[darkshines] - [2016-01-23 09:34:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile