banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale in fuga
Pagina 241 Numero 97

 Hannibal, noctu Carthagine egressus, postero die ad urbem Thapsum pervenit. Ibi eum parata instructaque remigio accepit navis, qua ex Africa excessit, saepius patriam quam fortunam suam miseratus. Eodem die, cum Cercinam in parvam insulam traiecisset ibique in portu naves Phoenicum invenisset, veritus ne inde profectae Thapsum vel Hadrumetum nuntiarent ipsum Cercinae esse, quam celerrime potuit ancoras solvit et prospero cursu Tyrum appulit, ubi a conditoribus Carthaginis benigne exceptus est. Tyro ad Antiochiam profectus, cum eo pervenisset audissetque iam regem Antiochum in Asiam confugisse, comiter a regis filio exceptus, nullam interposuit moram quin Ephesum proficisceretur, ut ibi regem convenire posset. Ephesi enim eum convenit fluctuantem adhuc animo incertumque de bello in Romanos.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38420
[emi53rm] - [2020-09-12 07:44:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!