Stratagemma di Titurio Sabino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Stratagemma di Titurio Sabino

 Quintus Titurius Sabinus, cum iis copiis quas a Caesare accepĕrat, in fines Venellorum pervēnit. His praeĕrat Viridŏvix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecĕrant, ex quibus exercitum comparavĕrat magnas que copias coe¨gĕrat; atque paucis diebus Aulerci Eburovicesque, principibus suis interfectis, quod auctores belli esse nolebant, se cum Viridovīce coniunxerunt; magnaque praeterea multitudo undĭque ex Gallia perditorum hominum latronumque convenĕrant, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo loco castris se tenebat, cum Viridŏvix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque, productis copiis, pugnandi potestatem facĕret, ut non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret sed etiam nostris militibus; tantamque opinionem timoris praebuit, ut ad vallum castrorum Romanorum hostes accedĕre audērent. Tunc Sabinus duobus portis eruptionem fieri iubet et factum est ut hostium inscientia et Romanorum virtute statim terga vertĕrent.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38414

[silvana] - [2016-02-21 19:53:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile