Antonio, un infame brigante

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antonio, un infame brigante

 Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex iis vitiis totus conglutinatus est. Nihil ingenuum appāret in eo, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudīcum. Multa, quae in libera civitate ferenda non sunt, sed nos necessitas ferre coe¨git, tulĭmus: etiamne huius impuris latrōnis feremus taeterrĭmum crudelissimumque dominatum? Quid hic iratus faciet, si potĕrit, qui semper omnibus bonis fuit inimicus? Quae potest pax esse M. Antonio cum senatu? Quo ore vos ille potĕrit intuēri? Quibus oculis vicissim vos illum intuēri (poterĭtis)? Quis vestrum illum non odĕrit? Quem vestrum ille (non odĕrit)? Utrum vos soli illum oderĭtis an etiam equites Romani qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt? Num hi Antonium dilĭgent et cum his pacem servabit Antonius? Quid ego de universo populo Romano dicere possum, qui bis me una mente atque voce in contionem vocavit ostenditque maximam libertatis recuperandae cupiditatem?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38382

[darkshines] - [2017-07-24 13:23:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile