banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Eroica sopportazione del dolore
Pagina 109 Numero 46

 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto (avv.) erant sacrificanti. E quibus unus, turibulo arrepto, ante ipsum adstitit, in cuius brachium carbo ardens delapsus est; quo etsi urebatur ita ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium immobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religione aspergeret. Rex, quo magis patientia pueri delectatus est, eo diutius pueri perseverantiam experiri voluit: consulto enim sacrificavit diutius nec eum a proposito reppulit. Si hoc miraculum Darius conspexisset, scivisset milites eius stirpis vinci non posse, cuius puerilis aetas tanto robore praedita esset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38367
[emi53rm] - [2020-04-30 06:40:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!