banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una parabola di Gesù
Pagina 55 Numero 20

 Simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes; fatuae enim, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente dormitaverunt, dormitaverunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus venit, exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur ». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte (oleum) non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines dicentes: «Domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen, dico vobis, nescio vos». Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Matteo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38341
[emi53rm] - [2019-11-26 11:20:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!