Che cosa rende grandi gli uomini

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Che cosa rende grandi gli uomini

 Fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernĭtur, quarum una in rerum externarum despicientia ponĭtur, altera in rerum magnarum et maxime utilium cura. Fortis animi magnique est ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducĕre et contemnĕre, et robusti animi est magnaeque constantiae ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita versantur (= «si trovano»), patienter ferre. Quam ob rem pecuniae fugienda cupidĭtas est: nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnĕre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas: erĭpit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda sunt ac potius (= «o piuttosto») aut non accipienda interdum aut deponenda nonnumquam. Vacandum autem omni perturbatione est animi, cum cupiditate et metu tum etiam aegritudine et voluptate animi et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae cum affert constantiam tum etiam dignitatem.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38335

[silvana] - [2016-02-21 20:15:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile