banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un episodio della guerra contro i Volsci e gli Equi
Pagina 8 Numero 1

 Senatui dictatorem creari placuit, quod consulum discordia inter ipsos et certamina in consiliis omnes terrebant. Dictator dictus est A. Postumius Tubertus, qui, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Postquam bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste castra posuerunt. Hostes, nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti consulis castra proelium committunt. Clamor subito ortus non modo consulis vigiles et exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmat, pars corona vallum cingunt. Dictator omnia, quae alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque (= «avrebbe ordinato e fatto»), praecipit atque agit. M. Geganium cum cohortibus delectis misit ad oppugnanda castra hostium: itaque prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38320
[mastra] - [2020-09-09 09:51:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!