Desideriamo solo ciò che non abbiamo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Desideriamo solo ciò che non abbiamo

 Novis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus sed quid petamus inspicimus, non in id quod est, sed quod appetitur intenti. Quicquid domi est, vile est. Sequitur autem ut, ubi, quod acceperis, leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea quae consecuti sumus; deinde irrumpit animum aliorum admiratio et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi; protinus excidit quicquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec intuemur quae nos aliis praeposuere, sed ea sola quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam et invidere et gratias agere, quia invidere querentis et maesti est, gratias agere gaudentis. Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent. Sic fit ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus; sic fit ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38306

[silvana] - [2015-11-16 17:44:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile