L’indisciplina a scuola

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’indisciplina a scuola

 Non ideo Romam pergere volui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc persuadebant, promittebatur (quamquam et ista ducebant animum tunc meum); sed illa erat tunc causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes, et ordinatione disciplinae (= il regolamento) coercitiones dari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterve irruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa iniuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa caecitate faciendi puniantur et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui, eos cum docerem, cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes, qui noverant, indicabant.
da Agostino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38300

[degiovfe] - [2018-01-10 19:18:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile